- EPIGRAMMA
- EPIGRAMMAGraece Ε᾿πίγραμμα, q. Inseriptio, est Poema breve cum simplici cuiusdam rei vel personae vel facti indicatione: aut ex propositis aliquid deducens. Nempe brevitas eius proprium, argutia anima ac quasi forma est. Nomen inde, quod quae staruis, tropaeis, imaginibus, pto elogiis inscribebantur, ea primo veroqueve signisicatu Epigrammata sunt appellata. Sed nec donaria seu anathemata, sine inseriptione fuêrunt. Sic ipsum Poema fuit statuae inscriprio. Ubi vero in librum trans fertur, e contrario sit. Ipsaenim statua in scriptio est Epigrammatis --- Titulus sc. quem Lemma vocat Martialis etc. Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 3. c. 126. ubi plura de hoc carminis genere. Vertustissimus Poeta meleager, ex omnibus an eiquis Epigrammatariis, Σρέφανον Ε᾿πιγραμμάτων olim contexuit, ordine alphabetico posits eorum nominibus, ac singulis Poetis cum totidem foloribus compositis ac compatatis. Quem segquutus est Philippus, utrumque Agathias, qui Κύκλον νέον Ε᾿πιγραμμάτων, seu Σρέμμα seu Συλλογὴν (aliter enim atque aliter titulus is memoratur) similiter concinnavit, utipluribus docer Salmas ad Solin. p. 848. et 849.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.